Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 132
olfacit Angelos, Deum aliamque vitam post mortem. Profecto si
natura
dedit animalibus sensum necessarium ipsorum conservationi, sagaciorem
in
quibusdam quam in aliis, prout quibusdam sic opus est
magis, aliis vero magis alter
prodest: Necessario fatendum est, sagacitatem
studiumque sciendi, quae fiunt in
coelo, atque cognoscendi
Angelos, et Deum, et vitam immortalem, non fuisse frustra
et superfluo
hominibus datum, sed necessario et finis gratia sibi
convenientis;
Veluti necessarius est aquilae visus acutus, ut ex praealtis locis,
ubi nidificat,
a longe serpentes et cadavera, aliasque escas conspiciat; Et
canibus
sagacitas odoratus; Et Alcyonibus praenotio tempestatum marinarum,
ut
dictum est. Si ergo prophetia tantummodo corporearum
rerum data est animalibus;
Homini vero incorporearum et aeternarum,
procul dubio Deus communicat cum hominibus,
infundit se
in animas eorum et facit Prophetas; sicut aer infunditur brutis,
aut
etiam nobis. Ipsa tamen, res divinas percipere non valent, quoniam
ipsorum
spiritui non est indita mens divina, sicut nostro. Nec indigent
Divinam Entitatem
sentire, cum minime conveniat ipsis.
Caput IX.
Aerem affici rebus praesentibus futurisque, atque
nobis
communicare.
~ Veruntamen et dormiens homo cognitionem rerum ab
aëre
in spiritu captat mirificam, quam vigilando non sentit:
quoniam mens
spiritusque motionibus validioribus rerum,
quas tractant, vident, audiuntque,
incumbunt. At in
somno spiritus totus in capite manet, nec nisi se reficere cogitat
et
quiescere a passionibus, quas vigilando sensit, ideoque imminutus
est.
Quapropter quicunque effectus in aëre fiunt, ei communicantur, qui
cum alio
non intendat, afficitur facile, sentitque. Hinc est, quod in
somnis multas videmus
res, quae nequeunt ab humoribus et vaporibus
et affectibus internis in nobis moveri.
Etenim ut in opusculo de
insomniis declaravimus suboriuntur insomnia aut ab affectibus causisque
intrinsecis;
aut ex motionibus vigiliae tempore illatis, relictisque
in spiritu, aut a Deo, aut
ab intelligentiis, sed et plurima sunt quae aëri
tribuenda videntur. Veluti si hoc
vesperi venerit amicus absens in civitatem,
de quo nil diu somniaveram, nec
cogitaram, somniem de illo,
ac cras mane videam illum ante ianuam. Et sic nato
instantem mortem
per gladium mater somniat; et cum quid inaspectatum negotium